- AREA
- I.AREAMinervae epitheton, i. e. fortis et strenua, cui apud Plataenses, ex Marathoniae pugnae manubiis, templum aedificabatur.II.AREAapud. A. Gellium l. 4. c. 5. Spatium est ante Deorum aedes, quod in privatorum aedificiis vestibulum vocatur; inde Vulcani area. Spei item, Minervae, Fidei, et Capitolini Iovis area, apud Sueton. in Calig. c. 22. 34. Plinium, Vitruvium, alios. Circi area, apud Ovid. Fastor. l. 6. v. 205.Prospicit a templo summum brevis area Circum etc.Sic Area, in campo Martio. Uti enim inambulationis gratiâ Basilicis, Templis, Fanisque Deorum praetensa loca vacua, (ante Pronaum enim erant) Areae dictae Festo l. 1. quod nempe essent aequalitate tabularum strata, ut loquitur Isidor. Etymolog. l. 15. c. 13. Ita Area in Campo Martio, tyronibus exercendis locus dictus, quidquid scil. inter Tiberim fluv. et septa spatii interiacebat. Horat. l. 1. Od. 9. v. 18.---- Nunc et campus et Areas,Lenesque sub noctem susurriCompsitâ repetantur horâ.Quem locum male nonnulli de Circo Romano exponunt, ut et illum Claudiani de 6. Honorii Consul. v. 622.Hîc et belligeros exercuit area lusus.Armatos hîc saepe choros, pulchrasque vagandiTextas lege sugas, inconfusosque recursus.Namque et hic Poeta de campestribus seu militaribus exercitiis loquitur, quae in Campo Martio, aut verius, Area illius, fervebant etc. De Areis Templorum Marmor Neapolitan. sic habet: Ab Colonia. deducta. anno. XC. Neufido. M. F. M. Pollio. Duovir. P. Rutilio. Cn. Mallio. Cos. operum. lex. 11. lex. parieti. faciendo. in area. quae. est. ante. aedem. Serapis. trans. viam. qui redemerit. praedes. dato. praediaque. subsignato. Duum virûm. arbitratu hoc. opus. omne. tacito. arbitratu. Duovir. et. duoviratium. qui. in. consiliis. esse. solent. Puteolis. dum ne. minus. viginti. adsient. cum. ea re. consuletur. quod. eorum. viginti. iurati. probaverint. probum. esto. quod. ei. improbaverint. improbatum. esto, apud Wolffg. Lazium Comm. Rei publ. Rom. l. 5. c. 2. Unde colligitur, non in urbe modo, sed et in Coloniis Municipiisque Areas sacrarum Aedium vestibulis adici consuevisse. VideThom. Dempster. ad Rosin. Antiq. Rom. l. 1. ubi de regione Ufbis prima, in qua Arearum crebra mentio, ut et Salmas. ad Solin.III.AREAnomen viri. Nehme. c. 6. v. 18, Esdr. c. 2. v. 5. Latine via sive semita, aut viator, vel odorans, sive annona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.